- LATONA
- I.LATONAfilia Coei Titanis, ex Phoebe sorore, quae a Iove compressa, geminam ex eo prolem concepit. Quam rem ram aegre tulit Iuno, ut immisso adversus illam Pythone serpente, per totum terrarum orbem pellicem persecuta sit, et ne partui quidem vicinae quietem, locumve pariendi concesserit, donec tandem illa post longos errores ad Asteriem sororem pervenit, in Ortygiam ins. iam permutatam, a qua suscepta, primo Dianam peperit, quae e vestigio obstetricis officum matri praestitit, Apollinemquescentem suscepit: qui postea adultus, maternae iniuriae memor, Pythonem sagittis interfecit. Ovid. Met. l. 6. v. 160. 162. 171. 186. et 207. Iuv. l. 4. Sat. x. v. 292.Pulchrâ gaudet Latona Diana.Ei gallus gallinaceus sacer erat. Hinc Apollo Latonius, et Diana Latonia. Item Latonia Delos apud Virg. Georg. l, 3. v. 6. Aen. l. 9. v. 405. L. XI. v. 571. et 592. Quid autem latonae figmento vett. intellexerint, explicat Nat. Com. l. 9. c. 6. Nic. Lloyd. Addo, quod eius simulacrum, ex marmore inter Cephissodori opera, memoratur Plin. l. 36. c. 5. ubi in Palatii delubro Romae asservatum, addit: Aliud in Octaviae porticu, inter Pollionis Asinii monumenta eidem recensetur, eod. c. Sed et Latonae pucrperae statuam ex aere, in aede Con cordiae eiusdem urbis, ab Euphranore sic factam, ut Apollinem et Dianam infantes sustineret, habes apud eund. l. 34. c. 8.II.LATONAin finibus Lingonum, olim fano cultuque Latonae, nunc Eccl. S. Ioh. ac cogn. illustris est, ad Oscarae et Araris confluentem, vulgo S. iean de Laône. Hîc Dagobertus per aliquot dies ius redditit A. C. 629. ac Brunulfum vel Produlfum, Chariberri Fratris sui avunculum interfici iussit: A. C. 642. Flaochatus Maior domûs Decessit. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.